Altera autem die, secunda ab egressu de Joppe, introivit Caesaream. Cornelius vero exspectabat illos, convocatis cognatis suis et amicis necessariis. Amici necessarii dicuntur, qui non deserunt hominem in articulo necessitatis. Et cum introisset Petrus, obvius occurrit ei Cornelius, et procidens ad pedes ejus, adoravit eum, ipso gestu corporis exprimens devotionem mentis. Petrus vero elevavit eum dicens: Surge, quia ego homo sum ut tu. Et cum multi adessent, cognati scilicet, et amici convocati, locutus est eis Petrus dicens: Vos scitis, quam abominabile sit viro Judaeo accedere ad alienigenam. Sed ostendit mihi Deus, nullum hominem immundum esse, propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo quam ob causam accersistis me? Ad quem Cornelius: A nudius quarta die orabam hora nona in domo mea. Ac si diceret: Quarta die ab hac hora, secundum innovationem dierum. Prima enim die vidit angelum, et misit nuntios, secunda venerunt nuntii in Joppen, tertia profectus est Petrus cum eis, et illa nocte remanserunt in via, quarta venerunt Caesaream, et ecce vir stetit ante me in veste candida, et ait: Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynae tuae a Deo acceptae, mitte in Joppen, et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus; et statim misi ad te, et tu bene fecisti, veniendo. Nunc ergo omnes nos adsumus in conspectu tuo, prompti obedire tibi in omnibus, quaecunque praecepta sunt tibi a Domino. Tunc Petrus aperiens os suum, dixit: Nunc in veritate comperi, quoniam non est personarum acceptor Deus, nec discernit inter Judaeos et gentes, sed in omni gente, qui timet Deum, et operatur justitiam, acceptus est illi. Vos scitis, quod Joannes praedicavit Jesum a Nazareth, scitis etiam quod factum est verbum, id est praedicatio Evangelii per universam Judaeam, incipiens a baptismo Joannis, quo baptizatus est Jesus, postea prosequens quomodo unxit eum Deus Spiritu sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes a diabolo oppressos. Et nos testes sumus omnium, quae fecit in regione Judaeorum, et quod eum suspenderunt in ligno, et tertia die suscitatum a Deo. Cujus nos testes sumus, qui manducavimus, et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis, quibus praecepit praedicare populo, et testificari, quia ipse est, qui constitutus est a Deo Patre Judex vivorum, et mortuorum, quia Pater dedit illi omne judicium. Nec nos solum, sed etiam omnes prophetae illi testimonium perhibent, quia omnes per nomen ejus remissionem peccatorum accipiunt, qui credunt in eum.